"nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium, veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici eius, qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus" Matthæum 10:34-37